Novella Iustiniani 20 (Schoell & Kroll)

of 2

Please download to get full document.

View again

All materials on our website are shared by users. If you have any questions about copyright issues, please report us to resolve them. We are always happy to assist you.
PDF
2 pages
0 downs
3 views
Share
Description
Novella Iustiniani 20 (Schoell & Kroll)
Tags
Transcript
  [Yves LASSARD, The Roman Law Library  , 2014] ~ NOV. XX ~ DE ADMINISTRANTIBUS OFFICIIS IN SACRIS APPELLATIONIBUS. ( AD 536 ) ( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. <Praefatio> Iam quidem sacram fecimus legem de appellationibus eloquentem, quem oportet servari modum super eis, et unde ad quos ferri appellationes, quamque tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum misimus quaestorem. Quia vero plurima facta est dubitatio de ministrantibus eis officiis, cum ii, qui ex sacro quidem epistolarum scrinio sunt, spectabilium iudicum vindicarent sibi appellationis ministerium, qui vero ex sede tuae sunt celsitudinis, maxime dicerent se laedi, si mutato schemate nequaquam soli appellationibus ministrarent his quae a clarissimis provinciarum iudicibus veniunt ad solum tuum iudicium sicut prius erat, dum in divino quidem et ipse audires consistorio, ministraret vero officium tuum -, sed propter spectabilium schema in ordine sacri auditorii negotio moto et pariter audiente tua celsitudine cum gloriosissimo nostro quaestore utriusque partis totum sibimet applicarent, congregatisque et apud tuam celsitudinem et gloriosissimum nostrum quaestorem saepius et his, qui ex sacris scriniis appellationibus ministrant, et qui ex tuae sedis officio: novissime ad quandam formam causa perducta est, quam ex non scripto ad nos deduxistis. Causa vero nobis non incongrua visa placuit. Et interim, quoniam Paphlagonia et Honorias, divisae prius in iudices duos, in unum eundemque reductae sunt praetoris nomen suscipientem, hoc indubitate placuit schema tuo competere cingulo. Hoc idem etiam in duobus aliquando Pontis, hoc est Helenoponto et Ponto Polemoniaco: nam et illic duobus constitutis prius iudicibus, nunc autem uno moderatore facto et decorato etiam ipso spectabilium dignitate, rursus hoc proveniebat et ad tuum solummodo iudicium ferri appellationum lites oportebat, secundum terminum tamen constitutionis de appellationibus. CAPUT I. Complacuit igitur simul quidem officiis utriusque administrationis, simul autem vobis ambobus, insuper et nobis, et recte se habere visum est nobis, solum officium tuae celsitudinis talibus ministrare appellationibus, sicut et prius fuit, si et in schemate sacri auditorii dicantur et adsit gloriosissimus noster quaestor et particeps sit gestorum. CAPUT II. Sed etiam quoniam primae Cappadociae praeses prius ad tuum cingulum respiciebat solum, et ibi appellationes ferebantur, nunc autem in spectabilis proconsulis figuram mutatus est, nihilo minus competens est, et illa administratione appellationem suscipiente et mittente litem hic, secundum sacram nostram constitutionem in ordine sacri auditorii eam examinari, praesente quoque gloriosissimo nostro quaestore et pariter audiente negotium, solo officio ministrante tuo, quoniam et prius hoc solitum erat. Nam etsi spectabilis comes domuum permixtus est, tamen neque pridem multae quaedam movebantur causae apud eum neque ex iudicio eius ferebatur aliqua paene appellatio hic. Nunc autem quae circa aerarii dispensationem sunt, et aliis haec quibusdam tradidimus et non oportet ob hoc minui sedem tuam, sed similiter tuum ministrare officium solum hic delatis negotiis. 1  [Yves LASSARD, The Roman Law Library  , 2014] CAPUT III. Hoc ipsum. etiam in Armeniae proconsule, quoniam prius administrationem eam ordinariam facientes et nunc nihil ei addentes in proconsulis figuram mutavimus. Etenim inde venientibus litibus tuae celsitudinis ministrabit officium, lite quidem in ordine sacri auditorii, sicut praediximus, movenda, apud ambos autem vos examinanda, nihilominus autem officio tuo ministrante causae, sicut prius fuit, dum solum administrationis ordinariae haberet schema maiore ordine non suscepto. CAPUT IV. Quoniam et Lycaoniam et Pisidiam et Isauriam, sub iudicibus primitus constitutas et appellationes destinantes ad sedem tuam nunc decorari praetorum cingulo contingit, licet videatur quodammodo permixtum quoddam ei etiam militare officium, quoniam prius et dux in utraque harum provincia fuit, necessarie nobis se habere placuit propter novitatem soli sedi tuae et gloriosissimo quaestori tradere appellationum examinationem, cedere quoque et elementius tuo officio, ut his, quae super hoc aguntur, ministrent. Unde si quid factum est tale prius sive etiam postea fiat, eundem causae ordinem imponi sancimus. CAPUT V. Quia vero duae fuerunt administrationes pure et comitis Orientis et iudicis eius primae Syriae, et civilis quidem huius administrationis appellationes ad tuam referebantur sedem, officio ministrante solummodo tuo, comitis autem Orientis, utpote spectabilis, in sacrarum auditionum figura ad sedem tuam et gloriosissimi quaestoris veniebat, solis qui ex sacris sunt scriniis ministrantibus: (VI) Sed hoc in hac parte nobis bene se habere visum est, in hac videlicet administratione commune dare ministerium et his qui ex sacrarum epistolarum scrinio sunt et qui ex officio tuae celsitudinis. Quod enim prius duorum vicariorum fuit Ponticae et Asianae et omnino innovatum est et in unius administrationem solius provinciae mutatum dicimus autem aliud Galatiae, aliud Frigiae Pacatianae —, veniat quidem tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum quaestorem, solum vero ministerium suscipiat officium sedis tuae. CAPUT VII. Illud tamen sancimus, ut ex administrationibus nunc a nobis adinventis et mutantibus antiquum schema, sive hoc ipsum secundum naturam propriae iudicent administrationis sive etiam ex delegatione nostra, idem servetur schema: et ubi solum ministrare officium tuae celsitudinis sancivimus, (VIII) similiter sive ex delegatione sive ex cinguli natura appellatio veniat, officium tuae celsitudinis ministrare appellationibus sancimus; sive etiam ex delegatione nostra, similiter officii erit tui. (IX) In quibus autem commune diximus et tuorum officiorum et sacri scrinii ministerium, similiter communionem servamus, sive ex delegatione sive, secundum quod dispositum est, in iudicio fiat examinatio. Super illis tamen litibus, quas non spectabiles iudices iudicant, sed advocati solum, referatur negotium tam ad sedem tuam quam ad gloriosissimum quaestorem, devotissimis libellensibus ministrantibus eis: quoniam, dum nihil omnino super istis innovatum sit, antiquam servamus figuram; sicut etiam in aliis omnibus non innovatis antiqua ministeria manere in semet ipsis disposuimus, nulla novitate facienda. Accedens namque novatio aliter quodammodo oportere fieri etiam ministrantium ostendit figuram. <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua celsitudo omnibus faciat manifesta, edictis destinatis a se, ut omnes cognoscant, quae nobis sunt placita. Dat. X. k. April. CP. p. c. Belisarii v. c. Sources  : Coll . III, tit. 7 ; Ep. Theod.  20 ;  Ath.  7, 1 ; Iul. const . XXV. CXX. 2
Related Search
We Need Your Support
Thank you for visiting our website and your interest in our free products and services. We are nonprofit website to share and download documents. To the running of this website, we need your help to support us.

Thanks to everyone for your continued support.

No, Thanks